- AUGUSTARIUS
- AUGUSTARIUSidem cum priore, Agostaro Iohanni Villaneo l. 6. c. 22. de quo sic Academici Cruscani: Agostaro, nome di moneta d'oro antica, di valuta d'un fiorino e un quarto d'oro; da una banda della quale era improntata la testa dell' Imperador Federigo: dall' altera un aquila, al modo degli antichi Cesari Augusti, dalquale ebbe forse tal nome, i. e. Augustarius, nomen aurei nummi veteris, valens aureum unum et quadrantem auri; in cuius altera parte caput Imperatoris Friderici, in altera Aquila, cusa est, ad instar veter. Caesarum Augustorum, a quibus fortean nomen accepit. Vide quoque Diarium Computi Thesauri, incipiens a 1. Ianuar. 1297. 6. apud Car. du Fresne, qui effigiem istiusmodi Augustarii aurei, aurei Hispanici magnitudinis et ponderis, in cuius parte altera expresla ipsius Imperatoris imberbis luca protome, laureata et paludamentô instructa (quomodo effinguntur vulgo in num mis priores Imperatores Constantinopol.) cum hac inscript. CAESAR AUGUSTUS: in altera conspicitur aquila pedibus insistens, obtortô collô, alisque expansis, cum hisce characteribus, FRIDERICUS, curioso lectori spectandam exhibet in Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.